SACCUS

SACCUS
SACCUS
Hebraei sermonis dictio, Latinis quoque cum Graecis communis, varia significat. Pro marsupio, loculis, crumena, repositorio et reconditorio nummorum passim occurrit, qpud Iurisconsultos. Sic Horat. Serm. l. 2. Sat. 3. v. 148.
----- Mensam poni iubet atque
Effundi saccos numorum.
Iuvenal. Sat. 14. v. 138.
Interea pleno cum turget sacculus ore,
Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit etc.
Vide hîc passim, ubi de Crumena, Marsupio, Ventrali etc. Unde Saccus, pro ipso Fisco seu Thesauro, apud Isidor. Origin. l. 20. c. 9. Fiscus, saccus est publicus. Item Sacculus, Saccellum et Sacellum; a qua voce Sacellarir, h. e. Sacelli seu Frisci Custodes, Βαλαντιοφύλακες. apud Imperatores Constantinopolitanos, Imperatores Occidentis, Reges Anglo-Saxonum, Alios. Etiam in Ecclesia Romana ubi Sacellarii dicti, quibus Fisci Ecclesiastici cuta incumbebat, apud Anastasium in Constantino Pontif. et Gregorio II. Sed et Sacellarii dignitatem in Ecclesia Constantinopolitana magnam fuisse, patet ex Guilielmo Bibliothec. in Hadriano II. de qua vide quae adnotavit Car. du Fresne in Constantinopoli Christ. ubi de Secretis Ecclesiasticis, ut et infra. Porro saccus, apud Hebraeos, lugubris vestimenti genus fuit, cuius toties in S. Scriptura mentio, Hebr. Gap desc: Hebrew, quam vestem f isse e villis hircorum et caprarum contextam sunt qui velint. Vide Causaubon. Exercit. 13. Eôdem nomine tunica appellata olim est Monachorum Aegyptiorum, quod sacco similis esset, utpote manicis catens et corpus pressule constringens, quam et saccineamd tunicam dixêre. Ruffinus de Monachis Tabennesiis, quos ingentis abstinentiae viros vocat, quibus usus, inquit, indui colobiis, quasi saccis lineis et pelle confectâ. Hieronym. in Vita Hilarionis, Igitur octogesimô aetatis annô cum absens esset Heschius, quasi testamenti vice brevem manus propriâ scripsit epistolam, omnes divitias ei suas derelinquens, Euangelium scilicet, et tumcam saccineam, cucullam et palliolum. Nempe praeceptum Domini, de una tunica habenda, moremque Apostolorum ei consentaneum, studiose observârunt Monachi antiqui, Aegyptii praecipus, quibus in locis hiemes mitiores sunt et maior aeris temperies; Europaeis vero, propter hiemis rigorem, una tunica non sufficiebat, ideoque plures ufurpabant, easque manicatas, uti discimus ex Cassiano de Habitu Mon. l. 1. c. 11. Praeter tunicam autem illam, pallium ferebant, et cuculum parvum cum melota, Aegyptii Monachi, ut vidimus su pra. Τρακὺν ςάκκον, Saccum asperum, illam tunicam vocat Basilius Ep. 120. ςάκκον τρίχινον, saccum pilosum, Gregorius Decapol. de Mirac. S. Gregorit num. 47. δυςώδη, male olentem, Idem num. 49. quippe de capris et haedi sconfectum, ut ait Augustin. in Psalm. 29. Enarr. 2. etc. Vide Socr. l. 7. c. 22. aliosque Auctores laudatos Car. du Fresne in hac voce, ur et Slmas. Not. ad Tertullian. de Pallio. Sed et Saccus apud Graecos, vestis dicta est Patriarcharum vel Episcoporum, cuius inventor Ioannes Chrysostomus vulgo fertur, qui proin cum istiusmodi veste pingi solet. Habet illa formam Diaconalis Dalmaticae in Ecclesia Romana, nisi quod sit aliquanto longior, et in lateribus fibulata; concessa solis Patriarchis ac metropolitanis, cum sacra celebrant, idque non nisi ter in anno, nempe in Paschatis, Nativitaris ac Pontecostes festivitatibus. Licet enim Ieiuniorum quoque tempore et in mortuorum commemorationibus ferretur, illa tamen rubri coloris fuit, qui pro lugubri Graecis habetur; alias albô colore fulgoet. Vide Dominic. Macrum in Hierolexico; ubi Sacci usum Pariarchis eximium, nec nisi per abusum a Metropolitis quoque processu temporis adhibitum esse, addit ex
Balsamone de Iure Graeco Rom. l. 1. Imo et inter Regias vestes, Saccus occurrit, in Ordine ad consecrandum Regemd Franciae, apud Car. du Fresne: quam vocem Renatus Benedictus ibi vertit, un sac, ou manteau etc. Σάκκον quoque seu Saccum, induisse Imperatores Constantinopolitanos, est apud Codinum de Officiis c. 6. num. 35. Ο῞τε γοῦν ὁ Βα???ιλεὺς τὸ ςτέμμα φορεῖ, ἕτερόν τε ἔνδυμα οὐ φορεῖ, εἰ μὴ τὸν ςάκκον καὶ τὸ διάδημα, cum igitur Imperator coronam gestat, aliud indumentum non fert, quam Saccum et diadema. Ubi Goatus, Talaris tunica ex villoso serico totum corpus obtegens, nullisque sinuum undis circa illud ludens, aut mota, verum nonnihil angusta, liberos, ut videtur, incessus non permittens, ac denique sacci figuram referens, saccus est. Quibus verbis innuit eas vestes, cum quibus Theodorus Iascaris, Michael Palaeologus, aliique Imperatores vulgo effinguntur, in editione Nicephori Gregorae Wophiana, Willharduim edit. Lugdun. Rhamnusii Histor. Constantinopolit. etc. Vide praefatum Car. du Fresne in Glossar. et Mcrum ubi supra, qui de Sacco Patriarchali agens Imperatorem Constantinopolitanum in sollemnioribus quoque processibus Saccum gerere solitum, ait: quaeque rettro dictâ in Acacia. Occasione ritûs ab Hebraeorum sacco, paenitentiae, humilitatis ab submissionis indice petitâ, ut cuivis attentius ista consideranti facile constat. etc. De Saccis Saburrae olim vicde adhibitis, vide supra Saburra; uti de aliis hîc facientibus, in vocibus Saccare, Saccarii, Saccati etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Saccus — Sac cus, n.; pl. {Sacci}. [L., a sack.] (Biol.) A sac. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Saccus — (lat.), 1) Sack, bes. bei den Römern der Filtrirsack zum Durchseihen des Weines; er war zu diesem Zweck zuweilen mit Schnee angefüllt (S. nivarius); vgl. Colum; 2) bei den griechischen Patriarchen u. Bischöfen das Priestergewand, in welchem sie… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Saccus, S.S. — S. S. Saccus et Soc. M. M. (27. Mai). Die hkl Martyrer Saccus, Julius (derselbe ist nach Julius23 zu ergänzen), Damias (Dama), Carpias und 400 Andere sollen in Africa gelitten haben. (VI. 679.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Saccus — Sạccus   [lateinisch »Sack«] der, /...ci, Anatomie: sackartige Gebilde, d. h. blind endende Teile eines Hohlorgans; z. B. Saccus lacrimalis (Tränensack). * * * Sạc|cus, der; , ...ci [lat. saccus, ↑Sack] (Anat.): sackartiges Gebilde, blind… …   Universal-Lexikon

  • Saccus I — pirmasis ryklinis maišelis statusas T sritis embriologija atitikmenys: lot. Saccus I; Saccus primus ryšiai: platesnis terminas – pirmykštė ryklė siauresnis terminas – klausomasis trimitas siauresnis terminas – vamzdelinė būgno įduba sinonimas – I …   Medicininės histologijos ir embriologijos vardynas

  • Saccus II — antrasis maišelis statusas T sritis embriologija atitikmenys: lot. Saccus II; Saccus secundus ryšiai: platesnis terminas – pirmykštė ryklė siauresnis terminas – migdolo duobė sinonimas – II maišelis …   Medicininės histologijos ir embriologijos vardynas

  • Saccus IV — ketvirtasis maišelis statusas T sritis embriologija atitikmenys: lot. Saccus IV; Saccus quartus ryšiai: platesnis terminas – pirmykštė ryklė siauresnis terminas – nugarinė dalis siauresnis terminas – pilvinė dalis sinonimas – IV maišelis …   Medicininės histologijos ir embriologijos vardynas

  • Saccus V — penktasis maišelis statusas T sritis embriologija atitikmenys: lot. Saccus quintus; Saccus V ryšiai: platesnis terminas – pirmykštė ryklė siauresnis terminas – kalcitoninis endokrinocitas siauresnis terminas – paskutinysis žiauninis kūnas… …   Medicininės histologijos ir embriologijos vardynas

  • saccus — n. [L. saccus, bag] (ARTHROPODA: Insecta) In Lepidoptera, an internal, midventral, cephalad invagination of the vinculum …   Dictionary of invertebrate zoology

  • saccus — SYN: sac (1). [L. a bag, sack] s. conjunctivalis [TA] SYN: conjunctival sac. s. endolymphaticus [TA] SYN: endolymphatic sac. s. lacrimalis [TA] SYN: lacrimal sac. s. reuniens SYN: sinus venosus. s. vaginalis an embryonic peritoneal fossa… …   Medical dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”